Armales nobilium agilium Stephani et Casparis Janczo de Nyujtod
Dei, Gratia Sacri Romani Imperii, et Transsylvaniae Princeps, Partium Regni Hungariae Dominus, Siculorum Comes, ac Oppuliae et Ratiboriae Dux, etc. Memoriae commendamas tenore praesentium significantes, quibus expedit, Universis; Quod Nos cum ad nonullorum Fidelium Consiliariorum Nostrorum singularem Serenitatis Nostrae propterea factam intercessionem; Tum vero attentis, et consideratis fidelitate, fidelemque servitiorum Agilium Stephani et Casparis Jancso de Niyytod, quae ipsi primum quidem Regno Nostro Transilvaniae, ejusque Principibus Praedecessoribus, videlicet Nostris, ac tandem Serenitati etiam Nostrae, in omnibus occasionibus, Bellicisque Expeditionibus, pro necessitate Regni publica motis et susceptis juxta possibilitatis suae exigentiam, summa cum animi promptitudine et sinceritate, fideliter exhibuerunt et impenderunt, ac in futurum quoquo exhibituros et impensuros ipsos non diffidimus. Eosdem igitur, Stephanum, Casparem Jancso, ac per eos Petrum, filium Stephani Jancso, ex speciali Nostra gratia et potestatis plenitudine, e statu et conditione Primipirali, in qua nati sunt, et hactenus extiterunt, eximendos ac in coetum et numerum verorum Regni Nostri Transylvaniae, Partiumque Hungariae eidem annexarum Nobilium, annumerandos, aggregandos, cooptandos et adscribendos duximus: prout annumeramus, aggregamus, cooptamus et adscribimus; decernentes expresse, ut a modo deinceps successionis semper temporibus iidem Stephanus et Caspar Jancsio, Haeredesque et Posteritates ipsorum utriusque sexus univers; pro veris et indubitatis Nobilibus habeantur et reputentur. In signum autem hujusmodi verae ac perfectae Nobilitatis eorum haec arma seu Nobilitatis Insignia: Scutum videlicet Militare coelestini coloris, in cujus campo sive area ab utraque extremitate seu margine sunt singulae manus humanae cubitotenus porrectae ensem va¬gina nudum mucroni recta erectum in medio Scuti tentum conspiciuntur, infra quas quamplures spicae tanquam seges Triciti recentis enata (ad declarandum: vel exiguae rei familiaris sub Fratrum concordia incrementum iam maturescere) visuntur. Supra Scutum galea Militaris clausa est posita, quam contegit Diadema Regium gemmis, atque unionibus decenter variegatum, ex cono vero galeae teniae sive lemnisci variorum colorum hincinde defluentium utrasque oras seu margines ipsius Scuti pulcherrime ambiunt, et exornant, prout haec omnia in capite sive initio praesentium Literarum nostrarum docta manu et arte Pictoris clarius expressa et depicta esse cernuntur,Animo deliberato, et ex certa scientia liberalitate Nostra Principali praefatis Stephano et Caspari Jancsio, ipsorumque Haeredibus et Posteritatibus utrisque sexus universis gratiose dedimus , donavimus et contulimus; Annuentes et concedentes, ut ipsi praescripta arma seu Nobilitatis Insignia more aliorum veterorum et Insignitorum Nobilium armis utentium ubique in praeliis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis et aliis quibus vis exercitiis Militaribus nec non Nobilitaribus, item, sigillis, vexillis, cortinis, velis, auleis, annulis, clypeis, tentoriis, domibus, sepulchris et generaliter quarumlibet rerum et expeditionum generibus, sub merae et perfactae Nobilitatis titulo, quo eos ab universis et singulis, cujuscunque status, Ordinis, honoris, Dignitatis et praeminentiae homines existant, insignitos dici, teneri et nominari volumus ferre, omnibusque et singulis iis honoribus, gratiis, privilegiis, indultis, libertatibus, immunitatibus et praerogativis, quibus caeteri veri, nati et indubitati nobiles ac Militares praefati Regni Nostri Transylvaniae ac Partium Hungariae eidem subjectarum Homines, quomodocunque de Jure et ab antiqua consvetudine utuntur, fruuntur et gaudent perpetuo uti, frui et gaudere possint atque valeant.